Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
- Cui digiti pingues et scaber unguis erit.
- Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur,
- Et semper spatio distet ab ore viri.
- Si niger aut ingens aut non erit ordine natus
- Dens tibi, ridendo maxima damna feres.
- Quis credat? discunt etiam ridere puellae,
- Quaeritur aque illis hac quoque parte decor.
- Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,
- Et summos dentes ima labella tegant.
- Nec sua perpetuo contendant ilia risu,
- Sed leve nescio quid femineumque sonent.
- Est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
- Risu concussa est altera, flere putes.
- Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,
- Ut rudit a scabra turpis asella mola.
- Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter,
- Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
- Quid, cum legitima fraudatur littera voce,
- Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?