Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Res est blanda canor: discant cantare puellae:
  2. Pro facie multis vox sua lena fuit.
  3. Et modo marmoreis referant audita theatris,
  4. Et modo Niliacis carmina lusa modis.
  5. Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
  6. Nesciat arbitrio femina docta meo.
  7. Saxa ferasque lyra movit Rhodopeïus Orpheus,
  8. Tartareosque lacus tergeminumque canem.
  9. Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris,
  10. Fecerunt muros officiosa novos.
  11. Quamvis mutus erat, voci favisse putatur
  12. Piscis, Arioniae fabula nota lyrae.
  13. Disce etiam duplici genialia nablia palma
  14. Verrere: conveniunt dulcibus illa iocis.
  15. Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
  16. Sit quoque vinosi Teïa Musa senis;
  17. Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?),
  18. Cuive pater vafri luditur arte Getae.
  19. Et teneri possis carmen legisse Properti,
  20. Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum: