Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
- Diceris Inois eripuisse dolis;
- Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:
- Crediderim nymphas hac ego veste tegi.
- Ille crocum simulat: croceo velatur amictu,
- Roscida luciferos cum dea iungit equos:
- Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos,
- Albentesve rosas, Threïciamve gruem;
- Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt;
- Et sua velleribus nomina cera dedit.
- Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti
- Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps,
- Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos:
- Nam non conveniens omnibus omnis erit.
- Pulla decent niveas: Briseïda pulla decebant:
- Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit.
- Alba decent fuscas: albis, Cepheï, placebas:
- Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.
- Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas,
- Neve forent duris aspera crura pilis!