Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe
  2. Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.'
  3. Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe
  4. Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
  5. O quantum indulget vestro natura decori,
  6. Quarum sunt multis damna pianda modis!
  7. Nos male detegimur, raptique aetate capilli,
  8. Ut Borea frondes excutiente, cadunt.
  9. Femina canitiem Germanis inficit herbis,
  10. Et melior vero quaeritur arte color:
  11. Femina procedit densissima crinibus emptis,
  12. Proque suis alios efficit aere suos.
  13. Nec rubor est emisse; palam venire videmus
  14. Herculis ante oculos virgineumque chorum.
  15. Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro
  16. Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
  17. Cum tot prodierint pretio leviore colores,
  18. Quis furor est census corpore ferre suos!
  19. Aëris, ecce, color, tum cum sine nubibus aër,
  20. Nec tepidus pluvias concitat auster aquas: