Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitum
- Consulibus priscis condita testa merum.
- Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo,
- Et laedunt nudos prata novella pedes.
- Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,
- Et melior Gorge, quam sua mater, erat?
- At venerem quicumque voles adtingere seram,
- Si modo duraris, praemia digna feres.
- Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:
- Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.
- Sponte sua sine te celeberrima verba loquentur,
- Nec manus in lecto laeva iacebit iners.
- Invenient digiti, quod agant in partibus illis,
- In quibus occulte spicula tingit Amor.
- Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector,
- Nec solum bellis utilis ille fuit.
- Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
- Cum premeret mollem lassus ab hoste torum.