Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Illis te manibus tangi, Briseï, sinebas,
  2. Imbutae Phrygia quae nece semper erant.
  3. An fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret,
  4. Ad tua victrices membra venire manus?
  5. Crede mihi, non est veneris properanda voluptas,
  6. Sed sensim tarda prolicienda mora.
  7. Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,
  8. Non obstet, tangas quo minus illa, pudor.
  9. Aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
  10. Ut sol a liquida saepe refulget aqua.
  11. Accedent questus, accedet amabile murmur,
  12. Et dulces gemitus aptaque verba ioco.
  13. Sed neque tu dominam velis maioribus usus
  14. Desere, nec cursus anteat illa tuos;
  15. Ad metam properate simul: tum plena voluptas,
  16. Cum pariter victi femina virque iacent.
  17. Hic tibi versandus tenor est, cum libera dantur
  18. Otia, furtivum nec timor urget opus.