Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Illae munditiis annorum damna rependunt,
- Et faciunt cura, ne videantur anus.
- Utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
- Invenit plures nulla tabella modos.
- Illis sentitur non inritata voluptas:
- Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
- Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
- Hoc est, cur pueri tangar amore minus.
- Odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
- Siccaque de lana cogitat ipsa sua.
- Quae datur officio, non est mihi grata voluptas:
- Officium faciat nulla puella mihi.
- Me voces audire iuvat sua gaudia fassas,
- Quaeque morer meme sustineamque rogent.
- Aspiciam dominae victos amentis ocellos:
- Langueat, et tangi se vetet illa diu.
- Haec bona non primae tribuit natura iuventae,
- Quae cito post septem lustra venire solent.