Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae:
  2. Sit gracilis, macie quae male viva sua est;
  3. Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,
  4. Et lateat vitium proximitate boni.
  5. Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,
  6. Consule, quae rigidus munera Censor habet:
  7. Praecipue si flore caret, meliusque peractum
  8. Tempus, et albentes iam legit illa comas.
  9. Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
  10. Iste feret segetes, iste serendus ager.
  11. Dum vires annique sinunt, tolerate labores:
  12. Iam veniet tacito curva senecta pede.
  13. Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
  14. Aut fera belligeras addite in arma manus,
  15. Aut latus et vires operamque adferte puellis:
  16. Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.
  17. Adde, quod est illis operum prudentia maior,
  18. Solus et artifices qui facit, usus adest: