Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
  2. Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:
  3. Mox eadem ventis, spatio durata, resistet,
  4. Firmaque adoptivas arbor habebit opes.
  5. Eximit ipsa dies omnes e corpore mendas,
  6. Quodque fuit vitium, desinit esse mora.
  7. Ferre novae nares taurorum terga recusant:
  8. Adsiduo domitas tempore fallit odor.
  9. Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur,
  10. Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit:
  11. Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae:
  12. Sit gracilis, macie quae male viva sua est;
  13. Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,
  14. Et lateat vitium proximitate boni.
  15. Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,
  16. Consule, quae rigidus munera Censor habet:
  17. Praecipue si flore caret, meliusque peractum
  18. Tempus, et albentes iam legit illa comas.
  19. Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
  20. Iste feret segetes, iste serendus ager.