Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dum vires annique sinunt, tolerate labores:
  2. Iam veniet tacito curva senecta pede.
  3. Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
  4. Aut fera belligeras addite in arma manus,
  5. Aut latus et vires operamque adferte puellis:
  6. Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.
  7. Adde, quod est illis operum prudentia maior,
  8. Solus et artifices qui facit, usus adest:
  9. Illae munditiis annorum damna rependunt,
  10. Et faciunt cura, ne videantur anus.
  11. Utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
  12. Invenit plures nulla tabella modos.
  13. Illis sentitur non inritata voluptas:
  14. Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
  15. Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
  16. Hoc est, cur pueri tangar amore minus.
  17. Odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
  18. Siccaque de lana cogitat ipsa sua.
  19. Quae datur officio, non est mihi grata voluptas:
  20. Officium faciat nulla puella mihi.