Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec desint, quas tu digitis ostendere possis?
  2. Ut quamque adtigeris, fabula turpis erit?
  3. Parva queror: fingunt quidam, quae vera negarent,
  4. Et nulli non se concubuisse ferunt.
  5. Corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt,
  6. Famaque non tacto corpore crimen habet.
  7. I nunc, claude fores, custos odiose puellae,
  8. Et centum duris postibus obde seras!
  9. Quid tuti superest, cum nominis extat adulter,
  10. Et credi quod non contigit esse, cupit?
  11. Nos etiam veros parce profitemur amores,
  12. Tectaque sunt solida mystica furta fide.
  13. Parcite praecipue vitia exprobrare puellis,
  14. Utile quae multis dissimulasse fuit.
  15. Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,
  16. Mobilis in gemino cui pede pinna fuit.
  17. Omnibus Andromache visa est spatiosior aequo:
  18. Unus, qui modicam diceret, Hector erat.
  19. Quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustus
  20. Leniet, incipiens omnia sentit amor.