Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit
  2. Corpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon.
  3. Hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant,
  4. Liberius faciunt, ut pudor omnis abest:
  5. Saepe tamen demens stulte fecisse fateris,
  6. Teque ferunt artis paenituisse tuae.
  7. Hoc vetiti vos este; vetat deprensa Dione
  8. Insidias illas, quas tulit ipsa, dare.
  9. Nec vos rivali laqueos disponite, nec vos
  10. Excipite arcana verba notata manu.
  11. Ista viri captent, si iam captanda putabunt,
  12. Quos faciet iustos ignis et unda viros.
  13. En, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum
  14. Luditur: in nostris instita nulla iocis.
  15. Quis Cereris ritus ausit vulgare profanis,
  16. Magnaque Threïcia sacra reperta Samo?
  17. Exigua est virtus praestare silentia rebus:
  18. At contra gravis est culpa tacenda loqui.
  19. O bene, quod frustra captatis arbore pomis
  20. Garrulus in media Tantalus aret aqua!