Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri:
  2. Admoneo, veniat nequis ad illa loquax.
  3. Condita si non sunt Veneris mysteria cistis,
  4. Nec cava vesanis ictibus aera sonant,
  5. At sic inter nos medio versantur in usu,
  6. Se tamen inter nos ut latuisse velint.
  7. Ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit,
  8. Protegitur laeva semireducta manu.
  9. In medio passimque coit pecus: hoc quoque viso
  10. Avertit vultus nempe puella suos.
  11. Conveniunt thalami furtis et ianua nostris,
  12. Parsque sub iniecta veste pudenda latet:
  13. Et si non tenebras, ad quiddam nubis opacae
  14. Quaerimus, atque aliquid luce patente minus.
  15. Tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem
  16. Tegula, sed quercus tecta cibumque dabat,
  17. In nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
  18. Tanta rudi populo cura pudoris erat.
  19. At nunc nocturnis titulos inponimus actis,
  20. Atque emitur magno nil, nisi posse loqui!