Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. A, quotiens lasciva pedes risisse mariti
  2. Dicitur, et duras igne vel arte manus.
  3. Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,
  4. Multaque cum forma gratia mixta fuit.
  5. Sed bene concubitus primos celare solebant.
  6. Plena verecundi culpa pudoris erat.
  7. Indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
  8. Cognita Vulcano coniugis acta suae.
  9. Quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsa
  10. Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.
  11. Mulciber obscuros lectum circaque superque
  12. Disponit laqueos: lumina fallit opus.
  13. Fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes:
  14. Impliciti laqueis nudus uterque iacent.
  15. Convocat ille deos; praebent spectacula capti:
  16. Vix lacrimas Venerem continuisse putant.
  17. Non vultus texisse suos, non denique possunt
  18. Partibus obscenis opposuisse manus.
  19. Hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mavors,
  20. Si tibi sunt oneri, vincula transfer!' ait.