Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit,
  2. Quae referas illi, somnia laeta vide.
  3. Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,
  4. Praeferat et tremula sulpur et ova manu.
  5. Omnibus his inerunt gratae vestigia curae:
  6. In tabulas multis haec via fecit iter.
  7. Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra:
  8. Sit suus in blanda sedulitate modus:
  9. Neve cibo prohibe, nec amari pocula suci
  10. Porrige: rivalis misceat illa tuus.
  11. Sed non cui dederas a litore carbasa vento,
  12. Utendum, medio cum potiere freto.
  13. Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu:
  14. Si bene nutrieris, tempore firmus erit.
  15. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas:
  16. Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit:
  17. Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo,
  18. Quaque venit, multas accipit amnis aquas.
  19. Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius:
  20. Quam tu dum capias, taedia nulla fuge.