Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Te semper videat, tibi semper praebeat aures;
- Exhibeat vultus noxque diesque tuos.
- Cum tibi maior erit fiducia, posse requiri,
- Cum procul absenti cura futurus eris,
- Da requiem: requietus ager bene credita reddit,
- Terraque caelestes arida sorbet aquas.
- Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit:
- Exarsit velis acrius illa datis.
- Penelopen absens sollers torquebat Ulixes;
- Phylacides aberat, Laodamia, tuus.
- Sed mora tuta brevis: lentescunt tempore curae,
- Vanescitque absens et novus intrat amor.
- Dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret,
- Hospitis est tepido nocte recepta sinu.
- Quis stupor hic, Menelaë, fuit? tu solus abibas,
- Isdem sub tectis hospes et uxor erant.
- Accipitri timidas credis, furiose, columbas?
- Plenum montano credis ovile lupo?
- Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter:
- Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.