Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit
  2. Quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes.
  3. Ut fuerit torva violentior illa Medusa,
  4. Fiet amatori lenis et aequa suo.
  5. Tantum, ne pateas verbis simulator in illis,
  6. Effice, nec vultu destrue dicta tuo.
  7. Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem,
  8. Atque adimit merito tempus in omne fidem.
  9. Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus,
  10. Plenaque purpureo subrubet uva mero,
  11. Cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu,
  12. Aëre non certo, corpora languor habet.
  13. Illa quidem valeat; sed si male firma cubarit,
  14. Et vitium caeli senserit aegra sui,
  15. Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae,
  16. Tum sere, quod plena postmodo falce metas.
  17. Nec tibi morosi veniant fastidia morbi,
  18. Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus.
  19. Et videat flentem, nec taedeat oscula ferre,
  20. Et sicco lacrimas conbibat ore tuas.