Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:
  2. Quod tibi non facies solave forma dabit:
  3. Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero,
  4. Naïadumque tener crimine raptus Hylas,
  5. Ut dominam teneas, nec te mirere relictum,
  6. Ingenii dotes corporis adde bonis.
  7. Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos
  8. Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
  9. Nec violae semper nec hiantia lilia florent,
  10. Et riget amissa spina relicta rosa.
  11. Et tibi iam venient cani, formose, capilli,
  12. Iam venient rugae, quae tibi corpus arent.
  13. Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:
  14. Solus ad extremos permanet ille rogos.
  15. Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
  16. Cura sit et linguas edidicisse duas.
  17. Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes,
  18. Et tamen aequoreas torsit amore deas.
  19. A quotiens illum doluit properare Calypso,
  20. Remigioque aptas esse negavit aquas!