Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat:
  2. Ille referre aliter saepe solebat idem.
  3. Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso
  4. Exigit Odrysii fata cruenta ducis.
  5. Ille levi virga (virgam nam forte tenebat)
  6. Quod rogat, in spisso litore pingit opus.
  7. 'Haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit):
  8. 'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.
  9. Campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis
  10. Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.
  11. Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
  12. Hac ego sum captis nocte revectus equis.'
  13. Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus
  14. Abstulit et Rhesi cum duce castra suo.
  15. Tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro,
  16. Perdiderint undae nomina quanta, vides?'
  17. Ergo age, fallaci timide confide figurae,
  18. Quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe.
  19. Dextera praecipue capit indulgentia mentes;
  20. Asperitas odium saevaque bella movet.