Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Territus a summo despexit in aequora caelo:
- Nox oculis pavido venit oborta metu.
- Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
- Et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
- Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit,
- Clauserunt virides ora loquentis aquae.
- At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat,
- 'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?'
- 'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis.
- Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
- Non potuit Minos hominis conpescere pinnas;
- Ipse deum volucrem detinuisse paro.
- Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,
- Datque quod a teneri fronte revellit equi.
- Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae
- Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
- Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,
- Si modo servari carmine posset amor.
- Nec data profuerint pallentia philtra puellis:
- Philtra nocent animis, vimque furoris habent.