Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet:
  2. Pugnando vinci se tamen illa volet.
  3. Tantum ne noceant teneris male rapta labellis,
  4. Neve queri possit dura fuisse, cave.
  5. Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet,
  6. Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.
  7. Quantum defuerat pleno post oscula voto?
  8. Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
  9. Vim licet appelles: grata est vis ista puellis:
  10. Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.
  11. Quaecumque est veneris subita violata rapina,
  12. Gaudet, et inprobitas muneris instar habet.