Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
  2. Torruit: infelix inbuit auctor opus.
  3. Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,
  4. Quam necis artifices arte perire sua.
  5. Ergo ut periuras merito periuria fallant,
  6. Exemplo doleat femina laesa suo.
  7. Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:
  8. Fac madidas videat, si potes, illa genas.
  9. Si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)
  10. Deficient, uda lumina tange manu.
  11. Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
  12. Illa licet non det, non data sume tamen.