Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;
  2. Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.
  3. Ergo eat et blandis peraretur littera verbis,
  4. Exploretque animos, primaque temptet iter.
  5. Littera Cydippen pomo perlata fefellit,
  6. Insciaque est verbis capta puella suis.
  7. Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,
  8. Non tantum trepidos ut tueare reos;
  9. Quam populus iudexque gravis lectusque senatus,
  10. Tam dabit eloquio victa puella manus.
  11. Sed lateant vires, nec sis in fronte disertus;
  12. Effugiant voces verba molesta tuae.
  13. Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae?
  14. Saepe valens odii littera causa fuit.
  15. Sit tibi credibilis sermo consuetaque verba,
  16. Blanda tamen, praesens ut videare loqui.
  17. Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet,
  18. Lecturam spera, propositumque tene.
  19. Tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci,
  20. Tempore lenta pati frena docentur equi: