Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt:
  2. Perdis, et in damno gratia nulla tuo.
  3. Non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes,
  4. Cum totidem linguis sint satis ora decem.
  5. Cera vadum temptet, rasis infusa tabellis:
  6. Cera tuae primum conscia mentis eat.
  7. Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem
  8. Verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces.
  9. Hectora donavit Priamo prece motus Achilles;
  10. Flectitur iratus voce rogante deus.
  11. Promittas facito: quid enim promittere laedit?
  12. Pollicitis dives quilibet esse potest.
  13. Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:
  14. Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.
  15. Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:
  16. Praeteritum tulerit, perdideritque nihil.
  17. At quod non dederis, semper videare daturus:
  18. Sic dominum sterilis saepe fefellit ager:
  19. Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,
  20. Et revocat cupidas alea saepe manus.