Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ferreus adsiduo consumitur anulus usu,
- Interit adsidua vomer aduncus humo.
- Quid magis est saxo durum, quid mollius unda?
- Dura tamen molli saxa cavantur aqua.
- Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces:
- Capta vides sero Pergama, capta tamen.
- Legerit, et nolit rescribere? cogere noli:
- Tu modo blanditias fac legat usque tuas.
- Quae voluit legisse, volet rescribere lectis:
- Per numeros venient ista gradusque suos.
- Forsitan et primo veniet tibi littera tristis,
- Quaeque roget, ne se sollicitare velis.
- Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes;
- Insequere, et voti postmodo compos eris.
- Interea, sive illa toro resupina feretur,
- Lecticam dominae dissimulanter adi,
- Neve aliquis verbis odiosas offerat auris,
- Qua potes ambiguis callidus abde notis.
- Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur
- Porticus, hic socias tu quoque iunge moras: