Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,
- Quae falsam gremio credula fovit avem.
- I nunc et Phrygiae late primordia gentis
- Cumque suo Priamum Laumedonte refer!
- Quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est
- Quintus, is a nostro nomine primus erit.
- Sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
- Non tamen haec illis esse minora puto.
- Si iam divitiis locus hic numeroque virorum
- Vincitur, at certe barbara terra tua est.
- Munera tanta quidem promittit epistula dives
- Ut possint ipsas illa movere deas;
- Sed si iam vellem fines transire pudoris,
- Tu melior culpae causa futurus eras.
- Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,
- Aut ego te potius quam tua dona sequar;
- Utque ea non sperno, sic acceptissima semper
- Munera sunt, auctor quae pretiosa facit.