Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hoc quoque enim dubito — non quod fiducia desit,
  2. Aut mea sit facies non bene nota mihi;
  3. Sed quia credulitas damno solet esse puellis,
  4. Verbaque dicuntur vestra carere fide.
  5. At peccant aliae, matronaque rara pudica est.
  6. Quis prohibet raris nomen inesse meum?
  7. Nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
  8. Exemplo flecti me quoque posse putes,
  9. Matris in admisso falsa sub imagine lusae
  10. Error inest; pluma tectus adulter erat.
  11. Nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus
  12. Error qui facti crimen obumbret erit.
  13. Illa bene erravit vitiumque auctore redemit.
  14. Felix in culpa quo Iove dicar ego?
  15. Sed genus et proavos et regia nomina iactas.
  16. Clara satis domus haec nobilitate sua est.
  17. Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
  18. Tantalidae Pelopis Tyndareique decus,