Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
- Quod per tam longas spes tua venit aquas.
- Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa,
- Quamvis experiar dissimulare, noto —
- Cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
- Quos vix instantes lumina nostra ferunt,
- Et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
- Sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.
- A, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi
- Signa supercilio paene loquente dari!
- Et saepe extimui ne vir meus illa videret,
- Non satis occultis erubuique notis!
- Saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:
- 'Nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit.
- Orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
- Quod deducta mero littera fecit, amo.
- Credere me tamen hoc oculo renuente negavi —
- Ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!