Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Interea toto clamavi in litore 'Theseu!':
  2. Reddebant nomen concava saxa tuum,
  3. Et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.
  4. Ipse locus miserae ferre volebat opem.
  5. Mons fuit — apparent frutices in vertice rari;
  6. Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
  7. Adscendo — vires animus dabat — atque ita late
  8. Aequora prospectu metior alta meo.
  9. Inde ego — nam ventis quoque sum crudelibus usa —
  10. Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.
  11. Ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem,
  12. Frigidior glacie semianimisque fui.
  13. Nec languere diu patitur dolor; excitor illo,
  14. Excitor et summa Thesea voce voco.
  15. 'Quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu!
  16. Flecte ratem! numerum non habet illa suum!'
  17. Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam;
  18. Verbera cum verbis mixta fuere meis.
  19. Si non audires, ut saltem cernere posses,
  20. Iactatae late signa dedere manus;