Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Mitius inveni quam te genus omne ferarum;
  2. Credita non ulli quam tibi peius eram.
  3. Quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto
  4. Unde tuam sine me vela tulere ratem,
  5. In quo me somnusque meus male prodidit et tu,
  6. Per facinus somnis insidiate meis.
  7. Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
  8. Spargitur et tectae fronde queruntur aves.
  9. Incertum vigilans ac somno languida movi
  10. Thesea prensuras semisupina manus —
  11. Nullus erat! referoque manus iterumque retempto,
  12. Perque torum moveo bracchia — nullus erat!
  13. Excussere metus somnum; conterrita surgo,
  14. Membraque sunt viduo praecipitata toro.
  15. Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
  16. Utque erat e somno turbida, rupta coma est.
  17. Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.
  18. Quod videant oculi, nil nisi litus habent.
  19. Nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;
  20. Alta puellares tardat harena pedes.