Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Proque bono versu primum deducite pilum!
  2. Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
  3. Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
  4. Corruptae pretium virginis ipse fuit.
  5. Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
  6. Aerati postes, ferrea turris erat;
  7. Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
  8. Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
  9. At cum regna senex caeli Saturnus haberet,
  10. Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
  11. Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri
  12. Manibus admorat, nullaque massa fuit.
  13. At meliora dabat — curvo sine vomere fruges
  14. Pomaque et in quercu mella reperta cava.
  15. Nec valido quisquam terram scindebat aratro,
  16. Signabat nullo limite mensor humum,
  17. Non freta demisso verrebant eruta remo;
  18. Ultima mortali tum via litus erat.
  19. Contra te sollers, hominum natura, fuisti
  20. Et nimium damnis ingeniosa tuis.