Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.
- Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
- Ecce, recens dives parto per vulnera censu
- Praefertur nobis sanguine pastus eques!
- Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
- Huius in amplexu, vita, iacere potes?
- Si nescis, caput hoc galeam portare solebat;
- Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;
- Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,
- Scuta tulit; dextram tange — cruenta fuit!
- Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
- Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
- Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae —
- Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
- Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
- Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
- Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
- Ad rigidas canto carmen inane fores?
- Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
- Sed trepidas acies et fera castra sequi