Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
  2. Quo tibi, discordes addere in arma manus?
  3. Quid tibi cum pelago — terra contenta fuisses!
  4. Cur non et caelum, tertia regna, petis?
  5. Qua licet, adfectas caelum quoque — templa Quirinus,
  6. Liber et Alcides et modo Caesar habent.
  7. Eruimus terra solidum pro frugibus aurum.
  8. Possidet inventas sanguine miles opes.
  9. Curia pauperibus clausa est — dat census honores;
  10. Inde gravis iudex, inde severus eques!
  11. Omnia possideant; illis Campusque forumque
  12. Serviat, hi pacem crudaque bella gerant —
  13. Tantum ne nostros avidi liceantur amores,
  14. Et — satis est — aliquid pauperis esse sinant!
  15. At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas,
  16. Imperat ut captae qui dare multa potest;
  17. Me prohibet custos, in me timet illa maritum.
  18. Si dederim, tota cedet uterque domo!
  19. O si neclecti quisquam deus ultor amantis
  20. Tam male quaesitas pulvere mutet opes!