Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Sed, puto, non blande, non optima perdidit in me
- Oscula; non omni sollicitavit ope!
- Illa graves potuit quercus adamantaque durum
- Surdaque blanditiis saxa movere suis.
- Digna movere fuit certe vivosque virosque;
- Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.
- Quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
- Quid miserum Thamyran picta tabella iuvat?
- At quae non tacita formavi gaudia mente!
- Quos ego non finxi disposuique modos!
- Nostra tamen iacuere velut praemortua membra
- Turpiter hesterna languidiora rosa —
- Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque,
- Nunc opus exposcunt militiamque suam.
- Quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri?
- Sic sum pollicitis captus et ante tuis.
- Tu dominum fallis; per te deprensus inermis
- Tristia cum magno damna pudore tuli.
- Hanc etiam non est mea dedignata puella
- Molliter admota sollicitare manu;