Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid vetat et nervos magicas torpere per artes?
  2. Forsitan inpatiens fit latus inde meum.
  3. Huc pudor accessit: facti pudor ipse nocebat;
  4. Ille fuit vitii causa secunda mei.
  5. At qualem vidi tantum tetigique puellam!
  6. Sic etiam tunica tangitur illa sua.
  7. Illius ad tactum Pylius iuvenescere possit
  8. Tithonosque annis fortior esse suis.
  9. Haec mihi contigerat; sed vir non contigit illi.
  10. Quas nunc concipiam per nova vota preces?
  11. Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,
  12. Muneris oblati paenituisse deos.
  13. Optabam certe recipi — sum nempe receptus;
  14. Oscula ferre — tuli; proximus esse — fui.
  15. Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
  16. Quid, nisi possedi dives avarus opes?
  17. Sic aret mediis taciti vulgator in undis
  18. Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
  19. A tenera quisquam sic surgit mane puella,
  20. Protinus ut sanctos possit adire deos?