Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces
  2. Missaque periuras tela ferire vetat.
  3. Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit!
  4. Officio est illi poena reperta suo;
  5. At si venturo se subduxisset amanti,
  6. Non pater in Baccho matris haberet opus.
  7. Quid queror et toto facio convicia caelo?
  8. Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!
  9. Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret
  10. Femina mendaci falleret ore meum;
  11. Ipse ego iurarem verum iurare puellas
  12. Et non de tetricis dicerer esse deus.
  13. Tu tamen illorum moderatius utere dono —
  14. Aut oculis certe parce, puella, meis!
  1. Dure vir, inposito tenerae custode puellae
  2. Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
  3. Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
  4. Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
  5. Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;
  6. Nec custodiri, ne velit, ulla potest.