Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa,
  2. Alterius meriti cur ego damna tuli?
  3. An non invidiae vobis Cepheia virgo est,
  4. Pro male formosa iussa parente mori?
  5. Non satis est, quod vos habui sine pondere testis,
  6. Et mecum lusos ridet inulta deos?
  7. Ut sua per nostram redimat periuria poenam,
  8. Victima deceptus decipientis ero?
  9. Aut sine re nomen deus est frustraque timetur
  10. Et stulta populos credulitate movet;
  11. Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas
  12. Et nimium solas omnia posse iubet.
  13. Nobis fatifero Mavors accingitur ense;
  14. Nos petit invicta Palladis hasta manu.
  15. Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus;
  16. In nos alta Iovis dextera fulmen habet.
  17. Formosas superi metuunt offendere laesi
  18. Atque ultro, quae se non timuere, timent.
  19. Et quisquam pia tura focis inponere curat?
  20. Certe plus animi debet inesse viris!