Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
  2. Omnibus exclusis intus adulter erit.
  3. Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
  4. Semina nequitiae languidiora facit.
  5. Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
  6. Obsequio vinces aptius illa tuo.
  7. Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
  8. Ore reluctanti fulminis ire modo;
  9. Constitit ut primum concessas sensit habenas
  10. Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
  11. Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
  12. Sic interdictis imminet aeger aquis.
  13. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
  14. Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
  15. In thalamum Danae ferro saxoque perennem
  16. Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
  17. Penelope mansit, quamvis custode carebat,
  18. Inter tot iuvenes intemerata procos.
  19. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  20. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.