Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
diu negantes perpulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute sociae urbis paterentur. postquam Rhodum ventum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt.
adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit; omnia enim Popilius, quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque,
rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae dicerentur,
voltu truci et accusatoria voce, ut, cum propriae simultatis nulla causa cum civitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset, coniectarent.
C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit: