Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit.
C. Popilius, qui Deli in praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit,
ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet.
cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt — iam enim eo quoque victoriae fama perlata erat — orantes, ut Rhodum deveherentur:
pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent quaeque agerentur Rhodi, et conperta per se, non volgata fama Romam referre.