Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eos, venalem linguam habentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum versura.

cum magno

173
adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem noxa levabat, quam quod culpam in auctores verterat.

itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt.

decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur. excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt.

legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant; quam perseverantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam Popili effecerat asperitas.