Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. limitibus vicina refugit [*]() iurgia; tamquam
  2. sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
  3. nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
  4. permutet dominos et cedat in altera iura.
  5. sic [*]() quia perpetuus nulli datur usus, et heres
  6. heredem alterius [*]() velut unda supervenit undam,
  7. quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
  8. saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
  9. grandia cum parvis, non exorabilis auro?
  10. Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
  11. argentum, vestes Gaetulo murice tinctas
  12. sunt qui non habeant, est qui non curat habere,
  13. cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
  14. praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
  15. dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
  16. silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
  17. scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
  18. naturae deus humanae, mortalis in unum
  19. quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
  20. utar et ex modico, quantum res poscet, acervo