Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. proficiente nihil curarier: audieras, cui
  2. rem di donarent, illi decedere pravam
  3. stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
  4. plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
  5. At si divitiae prudentem reddere possent,
  6. si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
  7. viveret in terris te si quis avari or uno.
  8. si proprium est, quod quis libra mercatus [*]() et aere est,[*]()
  9. quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
  10. qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,
  11. cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,[*]()
  12. te dominum sentit, das nummos, accipis uvam,
  13. pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
  14. paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
  15. aut etiam supra nummorum milibus emptum.
  16. quid refert, vivas numerato nuper an olim?
  17. p.438
  18. emptor Aricini quondam [*]() Veientis et arvi
  19. emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis
  20. sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
  21. sed vocat usque suum, qua [*]() populus adsita certis