Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
  2. quod non plura datis invenerit; et tamen idem
  3. scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
  4. p.490
  5. discrepet et quantum discordet parcus avaro.
  6. distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum
  7. invitus facias neque plura parare labores,
  8. ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
  9. exiguo gratoque fruaris tempore raptim,
  10. pauperies immunda domus [*]() procul absit [*](): ego, utrum
  11. nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
  12. non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
  13. non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
  14. viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re [*]()
  15. extremi primorum, extremis usque priores.
  16. Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
  17. cum vitio fugere [*]()? caret tibi pectus inani
  18. ambitione? caret mortis formidine et ira?
  19. somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
  20. nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
  21. natalis grate numeras? ignoscis amicis?