Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. quod legeret tereretque viritim [*]() publicus usus?
  2. Ut primum positis nugari Graecia bellis
  3. coepit et in vitium fortuna labier aequa,
  4. nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
  5. marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
  6. suspendit picta voltum mentemque tabella,
  7. nunc tibicinibus, nunc [*]() est gavisa tragoedis;
  8. sub nutrice puella velut si luderet infans,
  9. quod cupide petiit, mature plena reliquit.
  10. quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?[*]()
  11. hoc paces habuere bonae ventique secundi.
  12. Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
  13. mane domo vigilare, clienti promere iura,
  14. cautos nominibus rectis expendere nummos,
  15. maiores audire, minori dicere, per quae
  16. crescere res posset, minui damnosa libido.
  17. p.406
  18. mutavit mentem populus levis et calet uno
  19. scribendi studio; pueri [*]() patresque severi
  20. fronde comas vincti cenant et carmina dictant.
  21. ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,