Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. pulchraque et exactis minimum distantia miror,
  2. inter quae verbum emicuit si forte decorum, et [*]()
  3. si versus paulo concinnior unus et alter,
  4. iniuste totum ducit venditque poema.
  5. Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
  6. compositum illepideve putetur, sed quia nuper,
  7. nec veniam antiquis, sed honorem et [*]() praemia posci,
  8. recte necne [*]() crocum floresque perambulet [*]() Attae
  9. fabula si dubitem, clament periisse pudorem
  10. cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
  11. quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
  12. vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,[*]()
  13. p.404
  14. vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
  15. imberbes [*]() didicere senes perdenda fateri.
  16. iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
  17. quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
  18. ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
  19. nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
  20. Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
  21. quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet [*]()