Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. invenior Parthis mendacior, et prius orto
  2. sole vigil calamum et chartas et scrinia posco,
  3. navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro
  4. non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum [*]() est
  5. promittunt medici [*](); tractant fabrilia fabri:
  6. scribimus indocti doctique poemata passim.
  7. Hic error tamen et levis haec insania quantas
  8. virtutes habeat, sic collige, vatis avarus
  9. non temere est animus; versus amat, hocstudet unum;
  10. detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
  11. non fraudem socio puerove incogitat [*]() ullam
  12. pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
  13. militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
  14. si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
  15. os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
  16. torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,
  17. mox etiam pectus praeceptis format amicis,
  18. asperitatis et invidiae corrector et irae,
  19. recte facta refert, orientia tempora notis
  20. instruit exemplis, inopem solatur et aegrum,