Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
  2. imberbes [*]() didicere senes perdenda fateri.
  3. iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
  4. quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
  5. ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
  6. nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
  7. Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
  8. quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet [*]()
  9. quod legeret tereretque viritim [*]() publicus usus?
  10. Ut primum positis nugari Graecia bellis
  11. coepit et in vitium fortuna labier aequa,
  12. nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
  13. marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
  14. suspendit picta voltum mentemque tabella,
  15. nunc tibicinibus, nunc [*]() est gavisa tragoedis;
  16. sub nutrice puella velut si luderet infans,
  17. quod cupide petiit, mature plena reliquit.
  18. quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?[*]()
  19. hoc paces habuere bonae ventique secundi.
  20. Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa