Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- si veteres ita miratur laudatque poetas,
- ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
- si quaedam nimis antique, si pleraque dure
- dicere credit eos, ignave multa fatetur,
- et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo,
- non equidem insector delendave [*]() carmina Livi [*]()
- esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
- Orbilium dictare; sed emendata videri
- pulchraque et exactis minimum distantia miror,
- inter quae verbum emicuit si forte decorum, et [*]()
- si versus paulo concinnior unus et alter,
- iniuste totum ducit venditque poema.
- Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
- compositum illepideve putetur, sed quia nuper,
- nec veniam antiquis, sed honorem et [*]() praemia posci,
- recte necne [*]() crocum floresque perambulet [*]() Attae
- fabula si dubitem, clament periisse pudorem
- cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
- quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
- vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,[*]()