Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. mane domo vigilare, clienti promere iura,
  2. cautos nominibus rectis expendere nummos,
  3. maiores audire, minori dicere, per quae
  4. crescere res posset, minui damnosa libido.
  5. p.406
  6. mutavit mentem populus levis et calet uno
  7. scribendi studio; pueri [*]() patresque severi
  8. fronde comas vincti cenant et carmina dictant.
  9. ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
  10. invenior Parthis mendacior, et prius orto
  11. sole vigil calamum et chartas et scrinia posco,
  12. navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro
  13. non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum [*]() est
  14. promittunt medici [*](); tractant fabrilia fabri:
  15. scribimus indocti doctique poemata passim.
  16. Hic error tamen et levis haec insania quantas
  17. virtutes habeat, sic collige, vatis avarus
  18. non temere est animus; versus amat, hocstudet unum;
  19. detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
  20. non fraudem socio puerove incogitat [*]() ullam
  21. pupillo; vivit siliquis et pane secundo;